- SELASTICUM Certamen
- SELASTICUM Certamenin Inscr. Saxi Melphensis, IMP. CAESARI. DIVI. HADRIANI. FIL. DIVI. TRAIANI. PARTHICI. NEPOTI. DIVI. NERVAE. PRONEP. T. AELIO. HADRIANO ANTONINO. AUG. PIO PONTIF. MAX. TRIB. POT. V. IMP. II. COS. III. P. P. CONSTITUTORI. SACRI CERTAMINIS. SELASTICI SOCII. LICTORES. POPULARES DENUNTIATORES. PUTEOLANL. pro Iselasticum, non sculptoris vitiô, ut Viro erudito visum, sed scribendi pronuntiandique usu, quod multis eius aevi Scriptorum exemplis ostendit Salmas. Not. ad Spartian. in Hadriano. c. 27. Quid autem fuerit Certamen Iselasticum, diximus in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.